XXXV. [Ib. X, 14.]

. Quid est quod dicit, De sacrificiis salutarium, cum ea dicat quae alibi dixit sacrificia salutaris; et cum singulari numero id dixit sacrificium salutaris, cum de eadem re diceretur ? An forte hoc loco ubi ait, A sacrificiis salutarium, sanitatum dici debuit? Nam in illo psalmo ubi dictum est, Exaudi nos, Deus sanitatum nostrarum (Psal. LXIV, 6), hoc verbum habet graecus quod etiam hoc loco, id est SOTERION: qui genitivus pluralis in graeca lingua ambiguus est, utrum a salute, an a salutari nomen declinatum sit: quoniam SOTERIA dicitur salus vel sanitas, unde fit genitivus pluralis TON SOTERION: salutare autem SOTERION dicitur, et inde genitivus pluralis idem ipse est. Si ergo recte potest intelligi etiam sacrificium salutis quod est sacrificium salutaris, quoniam a salutari salus datur, et illud est salutare unde salus accipitur: non est necesse ut tanquam multorum salutarium sacrificia hic intelligamus, ubi dictum est sacrificiis salutarium, sed multarum forsitan sanitatum, quae tamen ab uno salutari accipiuntur. Quod sit autem salutare Dei, de quo dictum est, Calicem salutaris accipiam (Psal. CXV, 13), et de quo Simeon dicit in Evangelio, Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 30); fides christiana novit. Possunt sane non absurde intelligi vel dici etiam sacrificia salutaria, quae sunt salutaris.