XXXVI. [Ib. X, 15-20.]

Et erit tibi et filiis tuis et filiabus tuis legitimum sempiternum. Non frustra est additum, filiabus; quoniam quaedam ad escas pertinentia sacerdotum prohibet a feminis accipi, sed a masculis jubet.

Cum quaesisset Moyses caprum oblatum pro populi peccatis, et non invenisset, quoniam fuerat incensus, et iratus esset, quod ea quae pro peccato a populo offerrentur, constituit Dominus sacerdotibus edenda, oblatis inde adipibus et renibus; iratus autem esset non fratri suo, sed filiis ejus, credo quod ad eos suggerendi ministerium pertineret: respondit illi Aaron et ait, Si hodie obtulerunt ea quae pro peccato illorum sunt, et holocausta sua ante Dominum, et contigerunt mihi talia, et comedam quod est pro peccato hodie, numquid placitum erit Domino? Et audivit Moyses, et placuit illi. Hoc videtur dixisse Aaron, quod ipso die quo primum obtulerant filii Israel pro peccato suo, non debuit a sacerdotibus manducari, sed totum incendi, non inde regulam faciens ad caetera; nam deinceps sacrificia pro peccatis ipsi edebant: sed quia hoc primum fuit ipso primo die primitus oblatum, credendum est Aaron sacerdotem hoc divina inspiratione dixisse , ut et illud circa sacerdotes deinceps servaretur quod praeceperat Dominus Moysi, et hoc quod Aaron dixit tanquam divinitus dictum Moyses approbaret. Quid ergo de caeteris ejusdem diei sacrificiis, id est de ariete et vitulo, quae diximus etiam ipsa pro peccato oblata debere intelligi? An de vitulo nulla quaestio est, quoniam oportebat sic fieri, ut de ejus sanguine quemadmodum praeceptum fuerat intromitteretur, unde et tangerentur cornua altaris incensi, et consequens erat ut totus arderet? Quid ergo de ariete? An quoniam primum caprum quaesivit Moyses, quod de capro illi responsum est, hoc et de ariete intelligendum est, quem ex ordine fuerat quaesiturus, nisi illud responsum sacerdotis ei placuisset? De vitulo autem quid quaereret, cum ea lege fieri potuerit, quam de vitulo pro peccato universae synagogae praeceperat Deus, sicut de vitulo pro peccato sacerdotis, id est ut totus arderet extra castra (Levit. IV, 12 et 21)? Haec enim sunt verba irascentis Moysi ad filios fratris sui, cum hircum pro peccato quaesitum non invenisset, quia fuerat totus incensus: Quare non comedistis illud quod fuit pro peccato in loco sancto? Quoniam enim sancta sanctorum sunt, hoc vobis dedit edere, ut auferatis peccatum synagogae, et exoretis pro eo ante Dominum. Non enim illatum est a sanguine ejus in sanctum ante faciem intus. Edetis illud in loco sancto, quomodo mihi constituit Dominus. Utique cum dicit, Non enim illatum est a sanguine ejus in sanctum ante faciem intus, procul dubio discernit illud quod ita fit pro peccato sacerdotis, sive pro peccato universae synagogae, non de hirco, de quo sanguis quoniam non erat jussus inferri ad tangenda cornua intus altaris incensi, non debuit totus incendi, sed a sacerdotibus manducari. Hoc autem quare sit factum, id est ut etiam ipse totus incenderetur, respondit Aaron, et placuit Moysi.

Sane quoniam sex pecora praecepta fuerunt senioribus populi ut offerrentur pro populo, quorum prius quatuor commemoravit, hircum et arietem, et vitulum, et agnum anniculum; quorum manifestum est hircum pro peccato, manifestum est etiam agnum anniculum in holocaustum; duo vero media, arietem et vitulum, ambigue posita videramus, utrum ad sacrificium pro peccato pertinerent, et hirco adjungerentur, an potius agno ut in holocaustum offerrentur, unde quid nobis videretur, suo loco exposuimus: postea vero ut sex animalia complerentur, vitulum et arietem commemoravit in sacrificium salutaris; nec tamen in consequentibus cum immolata sunt, et identidem commemorata, fit mentio pecorum ipsorum arietis et vituli, quae inter caprum et agnum posuerat, sed tantum ille vitulus et ille aries commemorantur, quos in sacrificium salutaris offerri jusserat, ut jam non sex pecora, sed potius quatuor fuisse credantur: potest fortassis intelligi quod duo illa, quae prius inter hircum et agnum posuerat, iterum nominavit, et non est alius vitulus et alius aries in sacrificium salutaris: ut cum dixisset hircum pro peccato, et arietem et vitulum non dicens in quid, id est in quam rem, agnum vero anniculum in holocaustum; postea dicere voluerit quid de vitulo et ariete faciendum esset, id est, quia neque pro peccato sicut hircus, neque in holocaustum sicut agnus, sed in sacrificium salutaris jubebantur inferri. Sed si hoc intellexerimus, manebit quaestio quare pro peccato synagogae hircus oblatus sit, cum de sacrificiis quae pro peccatis offerenda essent ab initio Dominus loquens, vitulum offerri jusserit pro peccato synagogae, sicut pro peccato sacerdotis, non caprum, sed vitulum; de quo vitulo etiam sanguinem, similiter ut pro peccato sacerdotis, ad tangenda cornua altaris incensi praecepit inferri (Levit. IV, 3-18): et quae causa fuerit, ut pro peccato Aaron, et Moyses vitulum offerret (Id. VIII, 14), et ipse Aaron alterum vitulum (Id. IX, 8), sicut pro peccato sacerdotis secundum Dei praeceptum offerri oportebat; pro peccato autem populi non vitulus, sicut praeceptum fuerat, sed hircus potius offerretur. Quod cum moveret, visum est nobis, ut supra diximus, quod non solus hircus pro peccato populi, sed et aries et vitulus offerri jussus est, ut ad ista tria subaudiatur, pro peccato: quia et principes erant in populo, pro quibus hircus fuerat offerendus: et singuli quique habere propria peccata potuerunt, pro quibus aries; et unum aliquod peccatum omnes, pro quo vitulus, sicut ab initio praeceptum fuerat, pro peccato universae synagogae vitulum offerri oportebat. Ideo autem cum immolata sunt, hircus tantummodo nominatur, ut alia etiam tacita intelligerentur, locutione a parte totum, quia omnia fuerant pro peccatis.