XXXVII. [Ib. XI, 33, 34.] |
Cum ageret de morticinis immundorum animalium, Et omne vas fictile, inquit, in quo ceciderit ex eis intus , quaecumque sunt intus immunda erunt; et illud conteretur, id est, ipsum vas. Et omnis cibus qui manducatur, in quemcumque venerit super illum aqua, immundus erit vobis. Non quaecumque aqua intelligenda est, quae supervenerit cibo, facit eum immundum; sed ex illo vase quod factum est immundum de morticinis immundis, si forte ipsum vas habuit aquam. |