XXXVIII. [Ib. XI, 47.]

Instruere filios Israel inter vivificantia quae manducantur, et inter vivificantia quae non manducantur: quae graecus habet ZOOGONOYNTA, nostri quidam vivificantia interpretari maluerunt, quia utcumque hoc verbum noster usus recepit, quam facere novum insolitum, si dici posset vivigignentia. Non enim quae vivificant, id est vivere faciunt, sed quae vivos fetus gignunt, id est non ova, sed pullos, dicuntur ZOOGONOYNTA.