|
Quid est quod ait de muliere quae
peperit, Omne sanctum non tanget, et in sanctuarium non introibit?
Quod sanctuarium vult intelligi; cum legatur in tabernaculum nonnisi
sacerdotes solere ingredi, et usque ad velum interius secundum, ultra
velum autem ipsum ubi erat arca, nonnisi unum summum sacerdotem? An
et ante tabernaculum, ubi erat altare sacrificiorum, sanctuarium dici
potuit? Nam saepe appellatur locus sanctus etiam ipsum atrium, cum
dicitur, In loco sancto edent ea (Levit. VI, 26). Illuc
fortassis solebant intrare mulieres, quando offerebant dona sua, quae
imponerentur altari.
|
|