|
Si autem non valet manus ejus quod satis est
in ovem, offeret pro peccato suo quod peccavit, duos turtures aut duos
pullos columbinos Domino; unum pro peccato, et unum in holocaustoma.
Certe hic aperit quaestionem, de qua superius cum loqueretur
ambigebamus. Ideo quippe videtur dicere, unum pro peccato, alterum
in holocaustoma, quoniam non offerebatur sacrificium pro peccato nisi
cum holocausto. Denique cum prius seorsum de holocaustis loquetetur,
commemoravit turturem, et non dixit duos (Levit. I, 14): nunc
vero ideo duos dicit, quia sacrificium pro peccato sine holocaustomate
non offerebatur. Quod ergo superius dicebat, Et imponet super
holocaustoma (Id. IV, 35), non est dubium quod prius
holocaustoma, deinde illud superimponebatur: nunc vero de avibus
aliter dicit, ut prius offeratur pro peccato una avis, deinde altera
in holocaustoma.
|
|