XL. [Ib. XII, 2-8.]

Quid est quod dicit, Si masculum pepererit mulier, immunda erit septem dies; secundum dies secessionis purgationis ejus immunda erit: et in die octavo circumcidet carnem praeputii ejus; et triginta et tres dies sedebit in sanguine suo mundo. Omne quod sanctum est non continget, et in sanctuarium non introibit? Quae differentia est inter septem dies illos quibus dicit eam immundam, et triginta tres quibus in sanguine suo mundo sedebit? Si enim jam immunda non est per triginta tres dies, quare non tangit quod sanctum est? An hoc adhuc interest, quia in sanguine est, licet mundo: ut hoc distet, quia cum immunda est, ubicumque etiam sederit, immundum facit; cum vero jam in sanguine mundo sedet, tantum quod sanctum est non ei licet tangere, et in sanctuarium intrare? Hoc est enim quod ait, secundum dies secessionis purgationis suae, quod dicit alio loco, immunditiam feminae quae menstruis purgatur, septem dierum esse, quando omne super quod sederit immundum erit (Id. XV, 19-23). Secessionis autem dicit, quoniam secedebat aliquantum, ne omnia coinquinaret, cum perageret illos dies. Hos dies immunditiae ejus, si feminam pareret, Lex duplicabat, et quatuordecim faciebat: reliquos autem quibus sedebat in sanguine mundo suo, etiam ipsos duplices jusserat observari, id est sexaginta sex, ut omnes essent in partu masculi quadraginta, in feminae octoginta. Aliqui autem codices graeci non habent, in sanguine mundo suo; sed, in sanguine immundo suo.

Et cum adimpleti fuerint dies purgationis ejus, super filio aut super filia offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum, et pullum columbinum aut turturem , pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii ad sacerdotem: et offeret eum ante Dominum, et exorabit pro ea sacerdos, et purgabit eam a fonte sanguinis ejus. Ista lex ejus quae peperit masculum aut feminam. Si autem non invenerit manus ejus quod satis est in agnum, et accipiet duos turtures, aut duos pullos columbinos; unum in holocaustum, et unum pro peccato: et exorabit pro ea sacerdos, et purgabitur. Recte ergo superius non legendum est, Offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum, aut pullum columbinum aut turturem pro peccato, sicut nonnulli codices habent; sed sicut dictum est, et pullum columbinum aut turturem pro peccato: quandoquidem postea dicit, Si non invenerit manus ejus quod satis est ad agnum, et accipiet duos turtures: ubi plus videtur habere et; nam ea conjunctione detracta, integre sequitur, accipiet duos turtures aut duos pullos columbinos, unam avem scilicet in holocaustum, alteram pro peccato.

Sed quo peccato? Numquid peperisse peccatum est? An hic ostenditur illa propago ex Adam, unde Apostolus dicit, Ex uno in condemnationem; et quia per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit (Rom. V, 16, 12)? Et hic satis apparet quemadmodum dictum sit, Ego enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea in utero me aluit (Psal. L, 7). Cur ergo non illud quod natum est purgari dicit Scriptura per hoc sacrificium, sed ipsam quae peperit? An ad ipsam quidem, unde illa origo trahebatur, relata purgatio est propter sanguinis fontem; non poterat tamen sine ipsius fetus purgatione fieri, qui ex ipso sanguine exortus est? Nam quo pertinet quod superius ait, Super filio aut super filia offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum, et pullum columbinum aut turturem pro peccato, si nihil per hoc sacrificium fiebat pro eis qui nascebantur?

Quod si quisquam ita distinguere conabitur, ut dicat non esse jungendum, Super filio aut super filia offerre agnum anniculum sine macula in holocaustum, et pullum columbinum pro peccato; sed ita potius legendum, Et cum adimpleti fuerint dies purgationis ejus super filio aut super filia, id est dies purgationis impleti fuerint super illo aut super illa, filio scilicet vel filia; ut deinde ab alio sensu sequatur, Offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum, et pullum columbinum pro peccato, id est, pro peccato suo, cum completi fuerint dies purgationis ejus super filio aut super filia: quisquis ergo ita distinguendum putaverit, ex Evangelio convincetur, ubi cum tale aliquid nato ex virgine Domino facerent, magis propter consuetudinem Legis, quam propter necessitatem alicujus in eo expiandi purgandique peccati, sic legitur, Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem Legis pro eo (Luc. II, 27): nondictum est, pro matre ejus, sed, pro eo; quamvis ea fierent quae hoc loco praecepta sunt de duobus turturibus aut duobus pullis columbinis. Sic enim baptizari ipse etiam dignatus est baptismo Joannis, qui erat baptismus poenitentiae in remissionem peccatorum (Matth. III, 13, 11), quamvis nullum haberet ille peccatum. Merito ergo quidam nostri ita interpretati sunt etiam istum in Levitico locum, ut non dicerent, super filio aut super filia; sed, pro filio aut pro filia. Hanc enim vim hujus praepositionis esse intellexerunt hoc loco, ubi graecus ait, EF YIO E EPI TYGATRI. Sane advertendum est quam pauper Dominus nasci voluerit, ut non pro illo offerretur agnus et pullus columbinus aut turtur, sed par turturum aut duo pulli columbini, sicut in Evangelio legitur (Luc. II, 24); quod Scriptura Levitici tunc jussit offerri, si non habuerit manus offerentis quod satis est in agnum.