|
. Homini si cui facta fuerit in cute
corporis ejus cicatrix signi lucida, et fuerit in cute coloris ejus
tactus leprae. Velut exponendo dixit posterius, unde quod primum
dixerat intelligeretur, quoniam dixerat, Homini si cui facta fuerit
in cute corporis ejus cicatrix signi lucida, ne cicatricem sic
intelligeremus, quomodo solet esse vestigium sanati vulneris, aperuit
hoc se de colore dicere, cum adjunxit, Et fuerit in cute coloris ejus
tactus leprae. Quidquid ergo illud est, coloris vitium est, quod
nomine cicatricis appellat. Quod vero ait, tactus leprae, non quod
tactu color sentiatur; sed ita dicit tactum leprae, tanquam ipse homo
vel corpus ejus lepra sit tactum, hoc est maculatum atque vitiatum:
sicut dici solet, Tetigit eum, vel non tetigit febris. Denique
ipsam maculam, tactum vocat, et eam semper isto nomine appellat.
Unde nonnulli nostri non tactum, sed maculam interpretati sunt: quo
nomine quidem planius videretur sonare quod legitur; sed potuit et
graecus non dicere AFEN, id est tactum, sed MOMON, id est
maculam, unde AMOMON dicit immaculatum: quanquam non ab illo
solo quod in colore contingit, sed ab omni vitio purum solet Scriptura
AMOMON dicere; unde non maculam coloris, sed omnis vitii notam
vult intelligi, quod MOMON appellat. Posset ergo quod ad solum
colorem attinet SPILON dicere; quo verbo usus est Apostolus,
ubi ait de Ecclesia, Non habentem maculam aut rugam (Ephes. V,
27). Nec MOMON autem, nec SPILON dixit, sed AFEN,
id est tactum: quod et in graeca lingua inusitate dicitur in
coloribus, et tamen hoc Septuaginta interpretes non piguit graece
dicere; cur ergo latinos piguerit? Quod autem dicitur cicatrix
signi, vel ideo dicitur, quod significet aliquid; vel ideo potius,
quod ipsum hominem signo quodam discernit a caeteris, hoc est,
notabilem reddit.
|
|