XLV. [Ib. XIII, 4-7.]

Si autem conversa mutata fuerit significatio in cute, posteaquam vidit illum sacerdos ut purget: et visus fuerit denuo sacerdoti, et viderit eum sacerdos, et ecce commutata significatio in cute; et inquinabit eum sacerdos: lepra est. Etiam hic inquinabit dixit, inquinatum pronuntiabit: et autem plus habet, ex more locutionis Scripturae. Hoc itaque videtur admonuisse, ut cum visus fuerit solus color albus et lucidus, discolor sano colori, adhuc probetur a sacerdote, ut si viderit etiam pilum mutatum in album colorem, et humiliorem factum cutis locum, in quo est albus color, tunc pronuntiet lepram, id est, inquinet hominem pronuntiando leprosum. Si autem, inquit, lucidus albus fuerit in cute coloris ejus, id est, lucidus albus fuerit ille tactus; quo nomine eamdem maculam appellat: et humilis non fuerit aspectus ejus a cute; et pilus non erit conversus in album, ipse autem est obscurus, id est ipse pilus, quia non est albus: et segregabit sacerdos tactum septem dies; et videbit sacerdos tactum die septimo, id est illam maculam: et ecce tactus manet ante eum; non commutatus est tactus in cute, id est, non est discolor et dissimilis inventus a cute. Ergo sanatum est quod vitiosum erat: sed adhuc jubet probari eamdem sanitatem per alios septem dies, atque ideo sequitur et dicit, Et segregabit illum sacerdos septem dies in secundo, id est septem alios dies; et videbit illum sacerdos die septimo in secundo: et ecce obscurus tactus, id est, quia non albus et lucidus, ac per hoc concolor sano colori; non est mutatus tactus, in cute, sicut et paulo ante dixit, hoc est non est dissimilis a caetera cute: et purgabit eum sacerdos, id est, purgatum pronuntiabit a suspicione leprae; non quod habuerit lepram, quam jam non habet, sed quoniam lepra non fuit, quod in illo lucido et albo colore tactus, id est maculae illius quae apparuerat, cum exspectaretur utrum humilior fieret locus, et pilus illic in album converteretur, non contigit, sed potius ille tactus qui fuit ante lucidus et albus, obscurus inventus est, id est similis caetero colori, non lucidus: non erat ergo lepra, signum est enim, non lepra, quod sic apparuerit: tamen etiam propter hoc purgatus a suspicione leprae, lavabit vestimenta sua; quia et in illo signo aliquid fuit, propter quod lavanda fuerant vestimenta; et mundus erit.