|
Deinde sequitur, Si autem
conversa mutata fuerit significatio in cute, posteaquam vidit illum
sacerdos ut purgaret illum; id est, posteaquam vidit eum sacerdos
septimo die prius sanum, ut purgaret illum, mutata est illa
significatio, id est illud signum in cute: et visus fuerit in secundo
sacerdoti, id est post alios septem dies: et viderit eum sacerdos, et
ecce commutata est significatio in cute, id est, non stetit in illa
sanitate, in qua eum viderat post primos septem dies. Et inquinabit
illum sacerdos: lepra est. Jam hic quoniam illud quod visum fuerat
post primos septem dies sanum, non stetit in suo, sed mutatum est in
pristinum vitium, lepra pronuntiatur; ita ut non illic exspectetur vel
locus humilior, vel pilus in album conversus. Cum enim lepra non sit
notabilis atque vitiosa, nisi varietas; hoc ipsum de vitioso colore
redire ad sanum, et de sano redire ad vitiosum, ita notabile est, ut
non ibi fuerit exspectandum, quod in primo exspectari praeceperat, de
humiliori loco et pili candore, sed jam etiam ista varietate sine
dubitatione sit lepra.
|
|