|
Deinde sequitur: Et
tactus leprae si fuerit in homine, veniet ad sacerdotem: et videbit
sacerdos; et ecce cicatrix alba in cute; et haec mutavit capillum
album, et a sano carnis vivae in cicatrice. Hinc si subtrahamus et,
more enim locutionis Scripturarum positum est, iste erit sensus: Et
videbit sacerdos; et ecce cicatrix alba in cute; et haec mutavit
capillum album a sano carnis vivae in cicatrice. Ordo est: Mutavit
capillum album in cicatrice a sano carnis vivae; id est, cum caro viva
et sana habeat capillum obscurum, vel nigrum, haec cicatrix album
habet. Lepra veterascens est in cute coloris ejus: et inquinabit eum
sacerdos, id est, inquinatum pronuntiabit. Non segregabit eum, quia
immundus est: hoc videtur dicere, quia ubi inventus fuerit pilus in
album mutatus concolor albo vitio cutis, jam non segregatur, ut
probetur; nec exspectatur utrum etiam humilior fiat locus; sed ex hoc
tantum quod alba est cutis discolor caeterae, et album habet pilum
discolorem caeteris qui sunt in carne viva et sana, lepra veterascens
pronuntiatur: ideo veterascens, quia jam non est probanda illis bis
septem diebus. Si autem restitutus fuerit color sanus, et conversus
fuerit albus: quoniam dixerat totum album factum per totam cutem, eo
ipso jam mundum esse; quia varietas ibi jam non esset. Deinde ait,
Et quacumque die visus fuerit in eo color vivus, inquinabitur: ubi
satis ostendit varietatem improbari. Ac per hoc quod modo dixit, Si
autem restitutus fuerit color sanus, et conversus fuerit albus, et
veniet ad sacerdotem; et videbit sacerdos: et ecce conversus tactus in
album; et purgabit sacerdos tactum; mundus est. Restitutum colorem
sanum non debemus accipere, ut color sanus esset; etenim ipse erat per
quem tamen fiebat immundus propter varietatem. Restitutum ergo dixit
colorem sanum, ut illud esset quod fuerat, id est albus sano
pereunte. Tunc enim rursus mundus erit, cum totus albus fuerit, quia
nulla ibi varietas erit. Sed restitutum pro pereunte accipere, nimis
inusitata locutio est. Magis enim videtur dicere debuisse, Si autem
restitutus fuerit color albus: nunc vero ait, restitutus sanus, et
conversus fuerit albus; tanquam diceret, Sanus color si restitutus
fuerit in album.
|
|