XLIX. [Ib. XIII, 47 et 48.]

Quid sibi vult, quod cum diceret de lepra vestimentorum aliarumque rerum ad usus hominum pertinentium, ait, Aut in vestimento laneo, aut in vestimento stuppeo, aut in stamine, aut in lana, aut in lineis, aut in laneis; cum jam supra dixisset, in vestimento laneo, aut in vestimento stuppeo? Nam stuppeum est utique lineum. An illic vestimenta intelligi voluit; hic autem quodlibet laneum et quodlibet lineum? Non enim vestimenta sunt stramina jumentorum, cum sint lanea; aut vestimenta sunt retia, cum sint linea. Prius ergo specialiter de vestimentis, deinde generaliter de omnibus rebus laneis et lineis dicere voluit.