L. [Ib. XIII, 48.] |
Quaeritur quid dixerit, In omni operaria pelle; quod nonnulli interpretati sunt, In omni confecta pelle. Sed non ait graecus ERGASMENO DERMATI: ait autem ERGASIMO, quod verbum etiam in Regnorum libro positum est, ubi Jonathan loquitur ad David, Esto in agro in die operaria (I Reg. XX, 19), id est, in die qua fit opus. Ac per hoc etiam hic pellem operariam in qua fit opus debemus accipere, id est alicui operi accommodatam. Sunt enim pelles quae tantummodo ad ornamentum habentur, non ad opus. |