|
Quid est, quod cum
praeciperet quomodo intrare deberet sacerdos summus in sanctum, quod
est intra velum, ait inter caetera, Et exorabit pro sanctis ab
immunditiis filiorum Israel, et ab injustitiis eorum, et de omnibus
peccatis eorum? Quomodo ergo pro sanctis, si ab immunditiis filiorum
Israel et ab injustitiis eorum de omnibus peccatis eorum? An quia non
ait, pro immunditiis filiorum Israel, sed ab immunditiis, hoc
intelligendum est, Exorabit pro sanctis ab immunditiis filiorum
Israel, id est pro eis qui sancti sunt ab immunditiis filiorum
Israel, non consentientes immunditiis eorum: non quia pro ipsis
tantum exorandum erat, sed quia etiam pro ipsis, ne quisquam putaret
ita fuisse sanctos, ut nihil esset unde pro eis exoraretur, quamvis
essent ab immunditiis filiorum Israel et ab injustitiis eorum alieni?
De omnibus peccatis eorum, id est, quae injustitiae veniebant de
omnibus peccatis eorum.
Potest et iste esse sensus, Exorabit pro sanctis ab immunditiis
filiorum Israel; id est, ut hoc pro illis exorari intelligatur, ut
ab immunditiis filiorum Israel tuti essent. Sed exorabit non potest
accipi, nisi quod alio verbo dicitur, propitiabit. Unde et
propitiatorium vocatur, quod alii exoratorium interpretati sunt:
graece autem dicitur ILASTERION. Et quod hoc loco latinus
ait, Exorabit pro sanctis, graecus habet EXILASETAI, quod
non intelligitur nisi pro peccatis. Unde scriptum est in Psalmo,
Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis (Psal. CII, 3).
Hic ergo aptior sensus est, ut intelligatur sacerdos etiam pro his
propitiare Deum, qui sancti sunt ab immunditiis filiorum Israel; et
quia licet ita sancti sint ut immunditiis filiorum Israel et
injustitiis non consentiant, habent tamen aliquid propter quod eis
necessaria sit propitiatio Dei.
Sane in quodam graeco invenimus, Et exorabit sanctum; non, pro
sanctis: et illud quidem sanctum, genere neutro, id est TO
AGION. Nam posset intelligi, exorabit sanctum Deum, et nulla
esset quaestio: quomodo autem possit intelligi, exorabit hoc sanctum,
difficile est dicere, nisi forte illud sanctum quidquid est quod Deus
est; quia et Spiritus sanctus, qui utique Deus est, neutro genere
graece dicitur TO PNEYMA TO AGION. Et forte hoc est,
si tamen ille codex verior est, qui emendatior videbatur,
EXILASETAI TO AGION, hoc est, TO PNEYMA TO
AGION, quod latine genere neutro dici non potest. Quamvis et in
tribus aliis codicibus, uno graeco et duobus latinis, non
invenerimus, nisi quod supra diximus, Exorabit pro sanctis. Quod
potest et sic accipi, ut non pro sanctis hominibus, sed pro iis quae
sancta sunt intelligatur, id est tabernaculo ipso, et quaecumque in
eis essent sanctificata Domino: ut hoc sit, Exorabit pro sanctis ab
immunditiis filiorum Israel, propitiabit Deum pro iis quae
sanctificata sunt Domino, ab immunditiis filiorum Israel; quia in
medio eorum erat tabernaculum. Sic enim sequitur: nam cum dixisset,
Exorabit pro sanctis ab immunditiis filiorum Israel, et ab
injustitiis eorum, de omnibus peccatis eorum; continuo subjecit, Et
ita faciet tabernaculo testimonii quod creatum est in eis, in medio
immunditiae eorum: ut ad hoc necessaria videatur illa propitiatio pro
sanctis, id est pro tabernaculo et omnibus quae in eo sancta dicuntur.
Nam et paulo post hoc dicit de altari, quod aspersione sanguinis
mundaret illud sacerdos, et sanctificaret ab immunditiis filiorum
Israel.
|
|