|
De duobus
hircis, uno immolando, et alio in desertum dimittendo, quem
APOPOMPAION vocant , solet esse disceptatio: et a quibusdam
ille immolandus in bono accipitur, ille autem dimittendus in malo.
Non tamen iste sensus ideo confirmandus est, quia homo in cujus manu
in eremum hircus dimittitur, cum redierit, lavare jussus est
vestimenta sua et corpus suum aqua, et sic ingredi in castra; tanquam
et hoc sit indicium cur in malo sit ille hircus accipiendus, a cujus
contagione homo abluendus est. Sic enim dicit abluendum et qui
alterius hirci vitulique acceperit carnes, et extra castra
combusserit; quia ita de illo et de vitulo fieri jubet, de quorum
immolatorum sanguine fit aspersio, et sunt pro peccatis: ac per hoc
non negligenter istorum duorum hircorum distinctio in allegorica
significatione tractanda est. Item cum constituisset diem decimum
septimi mensis sabbato sabbatorum, quo fieret supradicta purgatio a
sacerdote illo uno qui patri succedit, loquens de eodem sacerdote ait,
Exorabit sanctum sancti: quod jam nescio utrum aliter accipiendum
sit, quam, Exorabit in sancto sancti, quodam genere locutionis; in
illo scilicet sancto quo solus ipse summus sacerdos intrabat, quod est
intra velum, ubi arca erat testimonii et altare incensi. Non enim
eumdem locum tanquam Deum exorabit, sed quia ibi exorabit Deum, ita
positum est, Exorabit sanctum sancti. Nam et hoc genere neutro in
graeco positum est, TO AGION TOY AGIOY. An forte
Spiritum sanctum sancti Dei, hoc est, TO AGION PNEYMA
TOY AGIOY TEOY; An potius Exorabit dictum est, Exorando
purgabit? Nam sic verba contexit: Et exorabit sanctum sancti, et
tabernaculum testimonii , et altare exorabit, et pro sacerdotibus et
pro omni synagoga exorabit. Quomodo ergo exorabit tabernaculum et
altare, nisi, ut dictum est, intelligamus, exorando purgabit?
|
|