|
Illud quod dicit, Quicumque
occiderit vitulum, aut ovem, aut capram in castris, et quicumque
occiderit extra castra, et ad ostium tabernaculi testimonii non
attulerit, et in hoc constituit peccatum, et comminatur facienti; non
de iis dicit quae occiduntur ad usum vescendi, vel si quid aliud, sed
de sacrificiis. Prohibuit enim privata sacrificia, ne sibi quisque
quodammodo sacerdos esse audeat; sed illuc afferat, ubi per sacerdotem
offerantur Deo. Ita enim nec vanis sacrificabunt: nam et hoc in ea
consuetudine cavendum praemonuit. Cum ergo non liceret offerri
sacrificia nisi in tabernaculo, cui templum postea successit; unde et
rex Israel Jeroboam vaccas facere ausus est, quibus populus
sacrificaret, ne hujus legis necessitate seducerentur ab eo qui sub
regno ejus erant, dum pergerent Jerusalem ut in templo Dei offerrent
sacrificia sua, in quo facto a Domino condemnatus est (III Reg.
XII, 28-30): merito quaeritur quomodo licite sacrificaverit
Elias extra templum Dei, quando et ignem de coelo impetravit, et
prophetas daemoniorum convicit (Id. XVIII, 36 39). Quod
mihi non videtur alia ratione defendi, quam illa qua defenditur et
Abrahae factum, quod filium Deo jussus voluit immolare (Gen.
XXII, 3-10). Cum enim jubet ille qui legem constituit,
aliquid fieri quod in lege prohibuit, jussio ipsa pro lege habetur,
quoniam auctor est legis. Non enim deesse possent miracula alia
praeter sacrificium, quibus superarentur et convincerentur prophetae
lucorum: sed Spiritus Dei qui fuerat in Elia, quidquid in hac re
fecit, contra legem esse non potest, quia dator est legis.
|
|