LVII. [Ib. XVII, 10-12.]

Quid est quod prohibens edendum sanguinem dicit, Anima omnis carnis, sanguis ejus est? Quem totum locum sic explicat: Et homo, homo filiorum Israel, aut de proselytis qui appositi sunt in vobis, quicumque ederit omnem sanguinem; et statuam faciem meam super animam quae manducat sanguinem, et perdam illam de populo suo. Anima enim omnis carnis, sanguis ejus est. Et ego dedi illud vobis exorare pro animabus vestris: sanguis enim ejus pro anima exorabit. Propterea dixi filiis Israel, Omnis anima ex vobis non edet sanguinem; et proselytus qui appositus est in vobis, non edet sanguinem. Numquidnam si animam pecoris sanguinem dicimus, etiam anima hominis sanguis putanda est? Absit. Quomodo ergo non ait, Anima omnis carnis pecoris sanguis ejus est; sed, Anima, inquit, omnis carnis sanguis ejus est? In omni utique carne, etiam hominis caro deputatur. An quia vitale aliquid est in sanguine, quia per ipsum maxime in hac carne vivitur, qui in omnibus venis per corporis cuncta diffunditur, ipsam vitam corporis vocavit animam, non vitam quae migrat ex corpore, sed quae morte finitur? Qua locutione dicimus istam vitam temporalem esse, non aeternam; mortalem, non immortalem: cum sit immortalis animae natura, quae ablata est ab Angelis in sinu Abrahae (Luc. XVI, 22); et cui dicitur, Hodie mecum eris in paradiso (Id. XXIII, 43); et quae in tormentis ardebat inferni (Id. XVI, 23). Secundum istam ergo significationem, qua perhibetur anima etiam haec temporalis vita, dixit apostolus Paulus, Non enim facio animam meam pretiosiorem quam me (Act. XX, 24); ubi se ostendere voluit et mori paratum pro Evangelio. Nam secundum significationem qua anima dicitur illa quae migrat ex corpore, magis eam pretiosam faciebat, cui tantum meritum conquirebat. Sunt et aliae hujusmodi locutiones. Vita itaque ista temporalis maxime sanguine continetur in corpore. Sed quid est quod ait, Dedi vobis eum ad altare Dei, exorare pro anima vestra; tanquam anima pro anima exoret? Numquid sanguis pro sanguine, quasi de nostro sanguine solliciti simus, cum pro anima nostra volumus exorari? Absurdum est hoc.

Sed multo est absurdius ut sanguis pecoris exoret pro anima hominis, quae mori non potest: cum manifeste Scriptura testetur in Epistola ad Hebraeos, illum sanguinem victimarum nihil profuisse ad exorandum Deum pro peccatis hominum; sed significasse aliquid quod prodesset. Impossibile est enim, inquit, sanguinem hircorum et taurorum auferre peccata (Hebr. X, 4). Restat itaque ut quoniam pro anima nostra exorat Mediator ille, qui omnibus illis sacrificiis quae pro peccatis offerebantur praefigurabatur, illud appelletur anima quod significat animam.

Solet autem res quae significat ejus rei nomine quam significat nuncupari; sicut scriptum est, Septem spicae, septem anni sunt; non enim dixit, septem annos significant: et, Septem boves, septem anni sunt (Gen. XLI, 26); et multa hujusmodi. Hinc est quod dictum est, Petra erat Christus (I Cor. X, 4): non enim dixit, Petra significat Christum, sed tanquam hoc esset, quod utique per substantiam non hoc erat, sed per significationem. Sic et sanguis quoniam propter vitalem quamdam corpulentiam animam significat, in sacramentis anima dictus est. Verum si quisquam putat animam pecoris esse sanguinem, non est in ista quaestione laborandum. Tantum ne anima hominis, quae carnem humanam vivificat, et est rationalis, sanguis putetur, valde cavendum est, et hic error modis omnibus refutandus. Quaerendae etiam locutiones, quibus per id quod continet, significetur id quod continetur, ut quoniam anima sanguine tenetur in corpore (nam si fuerit effusus abscedit), per ipsum aptius significata sit anima, et ejus nomen sanguis acceperit. Sicut ecclesia dicitur locus quo Ecclesia congregatur. Nam Ecclesia homines sunt, de quibus dicitur: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam (Ephes. V, 27). Hoc tamen vocari etiam ipsam domum orationum, idem apostolus testis est, ubi ait: Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? an ecclesiam Dei contemnitis (I Cor. XI, 22)? Et hoc quotidianus loquendi usus obtinuit, ut in ecclesiam prodire, aut ad ecclesiam confugere non dicatur, nisi qui ad locum ipsum parietesque prodierit vel confugerit, quibus Ecclesiae congregatio continetur. Scriptum est etiam, Et effundens sanguinem, qui fraudat mercedem mercenarii (Eccli. XXXIV, 27). Mercedem sanguinem dixit, quoniam ea sustentatur vita, quae nomine sanguinis appellatur.

Sed cum Dominus dicat, Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis meum sanguinem, non habebitis in vobis vitam (Joan. VI, 54); quid sibi vult quod a sanguine sacrificiorum, quae pro peccatis offerebantur, tantopere populus prohibetur, si illis sacrificiis unum hoc sacrificium significabatur, in quo vera fit remissio peccatorum: a cujus tamen sacrificii sanguine in alimentum sumendo, non solum nemo prohibetur, sed ad bibendum potius omnes exhortantur, qui volunt habere vitam? Quaerendum igitur quid significet, quod homo prohibetur in Lege sanguinem manducare, eumque Deo fundere jubetur. Nam de animae natura, cur per sanguinem significata sit, quantum in praesentia satis visum est, diximus.