LIX. [Ib. XVIII, 9, 11.]

Turpitudinem sororis tuae ex patre tuo, aut ex matre tua, quae domi est nata, vel quae foris nata est, non revelabis turpitudinem earum . Quae domi nata est, intelligitur ex patre: quae foris nata est, intelligitur ex matre, si forte de priore viro eam mater susceperat, et cum illa in domum venerat, quando patri ejus nupsit, quem monet Scriptura ne revelet turpitudinem sororis suae. Hic videtur non prohibuisse, et quasi praetermisisse concubitum cum sorore de utroque parente nata: non enim dicit, Turpitudinem non revelabis sororis tuae ex patre et matre, sed, ex patre aut ex matre. Verum quis non videat etiam illud esse prohibitum multo maxime? Si enim non licet sororis turpitudinem revelare ex quolibet parente natae, quanto magis ex utroque? Quid est autem quod interposita prohibitione concubitus, etiam cum suis neptibus, sive de filio, sive de filia, sequitur et dicit, Turpitudinem filiae uxoris patris tui non revelabis? Si enim huc usque dixisset, intelligeremus etiam cum filia novercae prohibitum fuisse concubitum, quam ex priore viro noverca peperisset, nec hujus qui prohibetur soror esset, vel ex patre, vel ex matre: cum vero addidit, Ex eodem patre soror tua est, non revelabis turpitudinem ejus, manifestat de sorore factam esse istam prohibitionem, cum fuerit ex patre et ex noverca, de qua jam superius dixerat. An ideo iterum hoc apertius voluit prohibere, quia superius subobscurum fuit? saepe enim hoc facit Scriptura.