VI. [Ib. V, 15, 16.] |
Et peccaverit nolens a sanctis Domini . Videtur obscure positum hoc peccati genus, sed in consequentibus aperitur, ubi dicit post oblatum de ariete sacrificium, Restituet illud, et quintas adjiciet. Ibi enim intelligitur hoc esse a sanctis oblivione peccare, aliquid per oblivionem usurpare quod debetur sanctis, sive sacerdotibus, sive oblationibus, vel primitiarum, vel quidquid hujusmodi. |