LXI. [Ib. XVIII, 16.]

Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis; turpitudo fratris tui est. Quaeritur utrum hoc vivo fratre, an mortuo sit prohibitum: et non parva quaestio est. Si enim dixerimus de vivi fratris uxore locutam Scripturam, uno generali praecepto, quo prohibetur homo ad uxorem accedere alienam (Exod. XX, 14), etiam hoc utique continetur. Quid est ergo quod tam diligenter has personas, quas appellat domesticas, propriis prohibitionibus distinguit a caeteris? Non enim et quod prohibet de uxore patris, hoc est de noverca, vivo patre accipiendum est, et non potius mortuo. Nam vivo patre quis non videat multo maxime prohibitum, si cujuslibet hominis uxor aliena prohibita est maculari adulterio? De his ergo personis videtur loqui, quae possent non habentes viros in matrimonium convenire, nisi Lege prohiberentur, sicut fertur esse consuetudo Persarum. Sed rursus, si fratre mortuo intellexerimus prohibitum esse ducere fratris uxorem, occurrit illud, quod excitandi seminis causa, si ille sine filiis defunctus esset, jubet Scriptura esse faciendum (Deut. XXV, 5): ac per hoc collata ista prohibitione cum illa jussione, ne invicem adversentur, intelligenda est exceptio, id est, non licere cuiquam defuncti fratris ducere uxorem, si defunctus posteros dereliquit; aut etiam illud esse prohibitum, ne liceret ducere fratris uxorem, etiam quae a fratre vivo per repudium recessisset. Tunc enim, sicut Dominus dicit, ad duritiam Judaeorum Moyses permiserat dare libellum repudii (Matth. XIX, 8), et per hanc dimissionem potuit putari quod licite quisquam sibi uxorem copularet fratris, ubi adulterium non timeret, quoniam repudio discessisset.