|
Filiam filii ejus et
filiam filiae ejus non accipies. Etiam neptem uxoris de filio vel de
filia duci prohibuit. Uxorem super sororem ejus non accipies in
zelum. Hic non prohibuit superducere, quod licebat antiquis propter
abundantiam propagationis: sed sororem sorori noluit superduci; quod
videtur fecisse Jacob (Gen. XXX, 22-28), sive quia nondum
fuerat lege prohibitum, sive quia suppositae alterius fraude deceptus
est, et illa magis de placito veniebat, quam posterius accepit; sed
injustum erat priorem dimitti, ne faceret eam moechari. Hoc autem
quod ait in zelum, utrum ideo positum est, ne sit zelus inter
sorores, qui inter illas quae sorores non essent contemnendus fuit? an
ideo potius, ne propter hoc fiat, id est ne hoc animo fiat, ut in
zelum sororis soror superducatur?
|
|