|
Et ad mulierem in segregatione
immunditiae ejus non accedes revelare turpitudinem ejus: id est, ad
menstruatam mulierem non accedes. Segregabatur enim secundum Legem,
propter immunditiam. Hoc cum superius satis sufficienter prohibuisset
(Levit. XV, 19-27), quid sibi vult quod etiam hic hoc
eisdem praeceptis voluit adjungere? An forte in superioribus quod jam
dictum est, ne figurate accipiendum putaretur, etiam hic positum est,
ubi talia prohibita sunt, quae etiam tempore Novi Testamenti remota
umbrarum veterum observatione, sine dubio custodienda sunt? Quod
videtur etiam per prophetam Ezechielem significasse, qui inter illa
peccata quae non figuratae, sed manifestae iniquitatis sunt, etiam hoc
commemorat, ad mulierem menstruatam si quis accedat; et inter
justitiae merita, si non accedat (Ezech. XVIII, 6, et
XXII, 10). Qua in re non natura damnatur, sed concipiendae
proli noxium perhibetur .
|
|