LXVI. [Ib. XVIII, 21.]

Et a semine tuo non dabis servire principi. Hic non video quid intelligatur, nisi principi qui pro Deo colitur. Non enim ait DOYLEYEIN, sed LATREYEIN, in graeco, quod latinus non solet interpretari, nisi ut dicat servire; plurimum autem distat. Nam servire hominibus sicut servi serviunt, quod non est LATREYEIN, sed DOYLEYEIN, Scriptura non prohibet: servire autem secundum id quod est LATREYEIN, non jubetur hominibus, nisi uni vero Deo, sicut scriptum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13). Non solum autem hoc verbo, quod ait LATREYEIN, satis significat quem principem dicat, id est, cui cultus tanquam Deo exhibetur; verum etiam eo quod adjungit, Et non profanabis nomen sanctum, sive Dei, de cujus populo datur illo modo servire principi; sive nomen sanctum ipsius populi Israel, propter quod dicitur, Sancti estote, quoniam ego sanctus sum (Levit. XI, 44; XIX, 2; et I Petr. I, 16). Opportunissime etiam hic adjungit, Ego Dominus; hoc utique admonens, quia illi soli debetur LATREIA, id est ea servitus qua servitur Deo.