LXVIII. [Ib. XIX, 11.]

Non furtum facietis neque mentiemini, neque calumniam faciet unusquisque proximo. Illud de furto positum est in Decalogo. Quod autem dicit, Neque mentiemini, neque calumniam faciet unusquisque proximo, mirum si non eo praecepto continetur, quod ibi positum est, Neque falsum testimonium dices adversum proximum tuum (Exod. XX, 15, 16); quoniam neque calumnia sine mendacio fieri potest, quod falsi testimonii generalitate concluditur. Sed utrum haec aliqua compensatione admittenda sint, magna quaestio est: sicut de mendacio pene omnibus videtur, quod ubi nemo laeditur, pro salute mentiendum est. Utrum ergo ita et de furto? an furtum fieri non potest, ubi nullus laeditur? Quinimo fieri potest, etiam quando ei cui fit consulitur, tanquam si quisquam homini volenti se occidere, gladium furetur. Nam calumnia nescio utrum cuiquam ad ejus utilitatem fieri possit: nisi forte quod ad majus gaudium fiebat, quo postea fruerentur, quod Joseph de scypho calumniabatur fratribus suis, quibus etiam explorationis falsum crimen intenderat (Gen. XLIV, 5, et XLII, 9, 14). Quanquam si definitionibus ista determinare tentemus, fortasse furtum non est, nisi quando alieno occulte ablato proximus laeditur; et calumnia non est, nisi quando falsi criminis objectione proximus laeditur: mendacium autem non possumus dicere tunc tantummodo esse, quando proximus laeditur; cum enim falsum ab sciente dicitur, procul dubio mendacium est, sive illo quisquam, sive nemo laedatur. Proinde magna quaestio de mendacio, utrum possit aliquando justum esse mendacium, facile solveretur fortasse, si sola praecepta intueremur, non et exempla. Nam quid isto praecepto absolutius, Non mentiemini? Sic enim dictum est, quomodo, Non facies tibi idolum; quod factum non potest aliquando justum esse; et quomodo dictum est, Non moechaberis: quis autem dicat aliquando moechiam justam esse posse? Et, Non furaberis: secundum enim definitionem illam furti, justum esse furtum nunquam potest. Et, Non occides (Exod. XX, 4, 14, 15, 13); quoniam cum homo juste occiditur, lex eum occidit, non tu: numquid ita dici potest, Cum homo juste mentitur, lex mentitur? Sed exempla faciunt difficillimam quaestionem. Mentitae sunt obstetrices Aegyptiae, et bona illis Deus retribuit (Id. I, 19, 20): mentita est Raab pro exploratoribus terrae, et ideo liberata est (Josue II, 4, et VI, 23). An ex quo dictum est in Lege, Non mentiemini, ex illo intelligendum est nec in tali causa licere mendacium, in quali causa legitur Raab esse mentita? Sed magis credibile est, quia injustum erat mendacium, ideo prohibitum; non quia prohibitum, ideo factum injustum. Fortassis ergo, sicut de obstetricibus diximus, non hoc in eis remuneratum quod mentitae sunt, sed quod infantes Hebraeos liberaverunt, ut propter hanc misericordiam illud peccatum veniale sit factum, non tamen existimetur non fuisse peccatum: sic etiam de Raab intelligendum est, remuneratam in illa liberationem exploratorum, ut propter eamdem liberationem venia sit data mendacio. Ubi autem venia datur, manifestum est esse peccatum. Sed illud cavendum est, ne ita quisque existimet etiam caeteris peccatis, si propter liberationes hominum fiant, ita veniam posse concedi. Multa enim mala intolerabilia et nimium detestanda istum sequuntur errorem.