LXIX. [Ib. XIX, 15.]

Non nocebis proximo. Si quid sit nocere et non nocere, pateret hominibus, hoc generale praeceptum ad innocentiam retinendam fortasse sufficeret. Omnia enim quae prohibentur committi in proximum, ad hoc unum referenda sunt, quod dictum est, Non nocebis proximo. Nam quod sequitur, Non rapies, nisi ad hoc referatur, ne rapiendo noceatur, aliquando evenit, ut non rapiendo quisque noceat. Nam gladius insanienti rapiendus est, et si non fecerit quis ut oportuerit , magis nocuerit.