VII. [Ib. 17-19.]

Et anima quaecumque peccaverit, et fecerit unum ab omnibus praeceptis Domini, quae non oportet fieri, et non cognoverit, et deliquerit, et non cognoverit peccatum suum , et afferet arietem sine macula de ovibus pretio argenti in delictum ad sacerdotem: et exorabit pro eo sacerdos propter ignorantiam ejus, quam ignoravit, et ipse non scivit, et remittetur illi. Deliquit enim delictum ante Dominum. Excepta locutionum inusitata densitate, quae jam propter assiduam repetitionem debent esse notissimae, totus iste sensus obscurus est; quoniam quaeritur quomodo discernatur hoc genus delicti ab eis quae superius quadam generalitate complexus est. Videtur enim hoc ratio poscere, ut certis generibus peccatorum certa genera, quibus expientur, sacrificiorum adhibenda sint. Hoc autem quod modo commemoravi, non specialiter exprimit peccatum, sed in ea videtur generalitate versari, de qua ante cum diceret, constituit sacrificium sacerdoti vitulum, et universae synagogae similiter vitulum, principi caprum, et cuicumque animae, hoc est cuicumque homini capram, vel si voluerit ovem, tamen femininum pecus (Levit. IV). Deinde coepit excepta facere quaedam genera peccatorum, et nominatim exprimere pro quibus quid offerendum sit: velut de audito et tacito cujusquam perjurio, et de tacto morticino et immundo, et juratione falsa per ignorantiam; de ovibus agnam, aut capram de capris, aut par turturum, aut duos pullos columbinos, aut decimam partem oephi similaginis; pro eo autem peccante qui per oblivionem aliquid sanctorum usurpavit, arietem et ejusdem rei restitutionem, quintis adjectis. Nunc vero non expressa specie peccati, generaliter addens, Anima quaecumque deliquerit, et fecerit unum ab omnibus praeceptis Domini, quae non oportet fieri (sic in illa generalitate dicebat, Unum ex praeceptis Domini quod non fiet), et non cognoverit, et deliquerit, id est, per ignorantiam nolens peccaverit; arietem jubet offerri, non capram aut feminam ex ovibus, sicut superius in tali peccatorum generalitate constituerat. Quid sibi ergo vult ista permixtio? Nisi forte quod hic dicit, Deliquit enim delicto delictum ante Dominum, hoc quod ait, ante Dominum, in his voluit delictum intelligi, quae fiunt ante Dominum, id est, quibus Domino in tabernaculo deservitur: unde aliquid paulo ante dixerat, cum ait, Peccavit a sanctis; et intelleximus, usurpavit aliquid sanctorum, quia etiam restitui praeceperat. Ac per hoc non sic tantum peccari potest in his rebus, si aliquid inde per oblivionem usurpetur; sed etiam multis aliis modis potest quisque per ignorantiam delinquere in iis quae servituti Domini exhibentur: hoc voluit postea genus delictorum generaliter commemorare, et ideo et illic et hic arietem jussit offerri. Plenae sunt autem Scripturae cum dicitur, ante Dominum, et non intelligitur nisi illud quod Domino exhibetur, sicut sacrificium, vel primitiae, vel aliqua in sacris servitus.