|
Quid est quod cum supra
dixisset, Non odio habebis fratrem tuum in animo tuo: arguendo argues
proximum tuum, et non accipies propter ipsum peccatum, consequenter
adjunxit, Et non vindicatur manus tua? utrum pro eo quod est, non
punitur? Animo enim bono facis, cum disciplinam peccanti proximo
imponis, ne accipias peccatum ejus negligendo. Ad hoc enim pertinet
quod ante posuit, Non odio habebis proximum tuum in animo tuo.
Videri enim potest ei qui arguitur, quod oderis cum, cum non sit in
animo tuo. An, non vindicatur manus tua, hoc potius admonet, ne
quaeras vindicari manum tuam, nec ulciscendi libidine rapiaris? Nam
quid est aliud, vindicari velle, nisi laetari vel consolari de alieno
malo? Et ideo dictum est, Non irasceris filiis populi tui. Sic
enim recte ira definita est, quod sit ulciscendi libido. Quidam vero
codices habent, Et non vindicabitur manus tua: id est, ne arguendo
vindicare te velis, sed potius consulere illi quem arguis.
|
|