LXXIII. [Ib. XX, 10.]

Homo, homo quicumque adulteraverit uxorem viri, aut quicumque adulteraverit uxorem proximi sui, morte moriantur: pluraliter dixit, morte moriantur, hoc est qui adulteravit, et quae adulterata est. Hic aliquid distare voluit inter quemlibet virum et proximum, quamvis multis locis proximum pro omni homine ponat. Sed quae est ista locutio, ut cum jam dixisset de viro, hoc idem repetierit de proximo, cum sit consequens, ut multo magis ab uxore proximi abstinendum sit, si ab uxore cujuslibet viri abstinendum est? Nam si prius de proximo dixisset, ne putaretur uxorem licere adulterare non proximi, addendum fuisset de quolibet viro: nunc vero, si quod minus est non licet; quanto minus licet quod majus malum est? Nam si non licet adulterare uxorem cujuslibet viri, quanto magis proximi? An forte ista repetitio tanquam exponit quid prius dictum sit, ut ideo intelligat homo quantum malum sit adulterare uxorem viri, quia si hoc fecerit, uxorem proximi adulterat? Proximus est enim omnis homo homini.