|
Et mulier quae accesserit ad omne
pecus, ascendi ab eo, interficietis mulierem et pecus: morte
moriantur; rei sunt. Quaeritur quomodo sit reum pecus, cum sit
irrationale, nec ullo modo legis capax. An quemadmodum transferuntur
verba modo locutionis, quae graece appellatur METAFORA, ab
animali ad inanimale, sicut dicitur improbus ventus, vel iratum mare;
ita et hic translatum est a rationali ad irrationale? Nam pecora inde
credendum est jussa interfici, quia tali flagitio contaminata,
indignam refricant facti memoriam.
|
|