|
Quicumque acceperit sororem suam ex
patre suo, aut ex matre sua, et viderit turpitudinem ejus;
improperium est: exterminabuntur in conspectu generis sui.
Turpitudinem sororis suae revelavit, peccatum suum accipient. Quid
ait in hoc loco, viderit, nisi concumbendo cognoverit? sicut in Lege
dicitur, Cognovit uxorem suam (Gen. IV, 1, 17 et 25),
pro eo quod est, mixtus est ei. Et quid ait, peccatum suum
accipient, cum de poena eorum loqueretur, nisi quia et ipsam poenam
peccati, peccatum voluit appellare?
|
|