|
Quicumque dormierit cum
cognata sua, turpitudinem cognationis suae revelavit: sine filiis
morientur. Quaeritur quousque sit intelligenda ista cognatio, cum ex
longo gradu liceat utique accipere uxorem, semperque licuerit. Sed
intelligendum est ex his gradibus quos prohibuit, non licere, et
secundum ipsos dictum, Quicumque dormierit cum cognata sua: ubi et
aliquas non commemoratas intelligendas dimisit, sicut sororem de
utroque parente, sicut uxorem fratris matris, id est avunculi. Nam
de uxore patrui primum prohibuit, quamvis haec non cognatio, sed
affinitas perhibetur. Sed quid est, sine filiis morientur; cum filii
ex hujusmodi conjunctionibus et ante nati sint, et hodieque nascantur?
An hoc intelligendum est Lege Dei constitutum, ut quicumque ex eis
nati fuerint, non deputentur filii, id est nullo parentibus jure
succedant?
Et non exsecrabiles facietis animas et in pecoribus, et in
volucribus, et in omnibus serpentibus terrae, quae ego segregavi vobis
in immunditiam. Videtur hic significare non haec natura immunda esse,
sed aliquo sacramenti signo; quandoquidem dicit, quae ego segregavi
vobis in immunditiam, tanquam immunda eis non essent, si eis segregata
non essent.
|
|