|
Mulierem fornicariam et
profanam non accipient, et mulierem ejectam a viro suo; quoniam
sanctus est Domino Deo suo. Superius, non accipient dixerat; nunc
autem, quoniam sanctus est, non, quoniam sanctisunt: de pluribus qui
uno sunt tempore sacerdotibus loquebatur, et de unoquoque eorum dixit,
quonian sanctus est; locutione qua solet uti Scriptura. Nam unum
illum summum postea commemorat, qui intrabat ad sancta sanctorum. Nam
et pluraliter conclusit, licens, Et sanctificabis eum: dona Domini
Dei vestri iste offeret; sanctus est, quoniam sanctus ego Dominus,
qui sanctifico eos. Quantum autem pertinet ad dona, quoniam dixit,
dona Domini Dei vestri ipse offeret, non solum summus ille
offerebat, sed etiam secundi sacerdotes. Ac per hoc quod ait,
Mulierem fornicariam et profanam et ejectam a viro suo non accipient,
hoc et secundi sacerdotes prohibiti sunt: nam de summo postea dicit,
qui etiam nonnisi virginem accipere jussus est.
|
|