|
Quaeritur etiam utrum ubique sit
accipiendum quod dictum est, si non valet manus ejus quod satis est ad
ovem, offerre eum debere par turturum, aut duos pullos columbinos; et
si hoc quoque non valet, certam similaginis quantitatem. Quoniam si
ubique ita licere intelligitur, non potest quidem dici, sacerdotem non
habere vitulum, aut universam synagogam, aut principem non habere
caprum vel ovem: et si ita est, quid opus erat postea dicere, tacitum
cujusquam perjurium, aut tactum immundum, et perjurium per ignorantiam
factum purgari sacrificio agnae et caprae, cum eadem sacrificia
praecepta sint etiam in illa generalitate peccati, ad quam
generalitatem etiam ista potuerunt pertinere? Si autem hinc ista
discernuntur, quod licebat pro eis turtures et columbos, vel etiam,
si hoc non esset, similaginem offerri, ibi autem ubi non dictum est
non licebat; non videtur subventum esse pauperibus; quoniam multa
possent esse delicta non specialiter expressa, quae ad illam
generalitatem referrentur, ubi gravarentur inopes, si tantummodo
capram feminam, et agnam ex ovibus, et illas aviculas , et
similaginem licebat offerri. Nisi forte quis dicat, hoc discerni ista
excepta et nominatim expressa peccata ab illis quae generaliter
commemorata sunt, quia hic agnam dixit, ibi ovem, ut aetas pecorum
aliquam differentiam faciat: dum tamen intelligatur pauperibus peraeque
subventum, ut si non haberent ulla animalia quadrupedia, aut memoratas
aves aut similaginem offerrent pro peccatis ignorantiae suae. Si autem
movet quare cum generaliter omnia ignorantiae peccata concluserit, et
sacrificia non pro distantia peccatorum quam non fecerat, sed pro
distantia personarum distinxerit; postea voluerit etiam peccata
distinguere, et pro eorum diversitate sacrificia diversa praecipere,
quasi non ad illam generalitatem omnia pertinerent: sic factam
posterius exceptionem oportet intelligi, ut quaecumque remanserint,
his exceptis quae nominatim et speciatim commemoravit, dicta in illa
generalitate intelligamus. Quem modum locutionis non est alibi
reperire: sed in Scripturis sanctis tale est illud ubi Apostolus
ait, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est. Hic
enim nihil videtur praetermisisse peccati, quandoquidem ait, Omne
peccatum quodcumque fecerit homo: postea tamen excepit fornicationem,
cum intulit, Qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat (I
Cor. VI, 18). Quod secundum consuetudinem nostrae locutionis
ita diceretur: Omne peccatum quodcumque fecerit homo excepta
fornicatione, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus
proprium peccat. Ita et hic, cum prius generaliter omnia ignorantiae
peccata diceret illis, quae commemoravit, sacrificiis expianda;
postea tamen excepit illa quibus expresse et distincte positis certam
sacrificiorum purgationem adhiberet, ut his exceptis quaecumque reliqua
essent, ad illam generalitatem pertinerent.
|
|