LXXXI. [Ib. XXI, 10 et 11.]

Caput non reteget cidari, et vestimenta sua non scindet, et super omnem animam mortuam non introibit. Intelligitur ea quae supra dixit, in luctu facere eum prohibitum, id est, caput nudare cidari, et vestimenta scindere. Vestimenta enim scindere lugentium erat antiquorum: sicut de Job scriptum est, cum ei filii ejus ruina nuntiarentur oppressi (Job. I, 20). Nudare autem caput cidari propterea lugentis esse potuit, quia detractio est ornamenti. Quod vero ait, Super omnem animam mortuam non introibit; quomodo dicat animam mortuam corpus mortuum, difficile est intelligere: ea tamen Scripturarum est usitata locutio, quae nobis inusitatissima est. Nomen ergo rectricis suae etiam corpus accipit anima destitutum, quoniam reddendum illi est in resurrectione; sicut aedificium quod appellatur ecclesia, etiam cum inde Ecclesia exierit, qui homines sunt, nihilominus ecclesia dicitur. Sed cum corpus non accipiat animae nomen in homine vivente, quomodo tunc vocetur anima, cum caruerit anima, mirum est. Porro si animam mortuam intellexerimus a corpore separatam, ut ipsam separationem mortem dixisse videatur, id est ut anima mortua sit dirempta a corpore, non natura sua perdita (non enim et cum dicimur mortui peccato [Rom. VI, 2], natura dicitur interiisse, sed quod jam peccato non utimur: ut sic intelligatur anima mortua, id est corpori mortua, quod uti eo desierit, cum in sua natura vivat); quomodo potest quisquam intrare super animam mortuam, quod sacerdos iste prohibetur, cum quisquis intrat, super mortuum corpus intret, non super animam quae discessit a corpore? An ipsam vitam temporalem animae vocabulo appellavit, quae utique mortua est in defuncto corpore, anima illa emigrante, quae mori non potest? Non quod ipsa vita anima fuerit; sed quod per animae praesentiam, qua subsistebat, nomen ejus acceperit: sicut distinximus, cum de sanguine loqueremur, quid dictum sit, Anima omnis carnis, sanguis ejus est (Supra, quaest. 57). Est enim et ipse sanguis mortuus in corpore mortui: non enim cum abscedente anima abscessit. Vetuit ergo Scriptura summum sacerdotem etiam super patris vel matris funus intrare; quod secundum non prohibuit. Sequitur enim, Super patrem suum et super matrem suam non inquinabitur. Ordo est autem verborum, Super patrem suum non inquinabitur, nec super matrem suam.