LXXXII. [In. XXI, 12.]

Et de sanctis non exibit: eo procul dubio tempore quod suorum funera celebrabantur, sicut et septem diebus quibus sanctificabatur, de sanctis est exire prohibitus (Levit. VIII, 33); non autem semper. Sane si uxores ducere, vel filios gignere non vetabantur summi tunc sacerdotes, magna oritur quaestio. Cum Lex etiam conjugali concubitu immundum hominem dicat usque ad vesperam, etiam cum abluerit corpus suum aqua (Id. XV, 16); et jubeatur summus sacerdos propter incensum continuationis bis in die quotidie intrare intra velum (Exod. XXX, 7, 8), ubi erat altare incensi, nec quemquam immundum ad sancta fas esset accedere: quomodo id quotidie summus sacerdos implebat, si filios procreabat? Nam si aegritudo illi accidisset, quis loco ejus fungeretur, si quis inquirat; responderi potest quod gratia Dei non aegrotabat: numquid sic etiam de filiorum procreatione responderi potest? Unde fit consequens ut aut continens esset, aut diebus aliquibus intermitteretur incensum ; aut si illud intermitti non posset, quod nonnisi per summum sacerdotem necesse esset imponi, non fieret immundus coitu conjugali, merito praecipuae sanctificationis suae. Aut si etiam ad ipsum pertinet, quod de omnibus filiis Aaron in consequentibus dicit, ut nullus eorum accedat ad sancta, si cui aliquid acciderit immunditiae; illud profecto restat accipere , quod nonnullis diebus non imponebatur incensum.