LXXXIII. [In XXI, 11.]

Quod autem super funus patris sui summus sacerdos prohibetur intrare, quaeri potest quomodo jam esse poterat summus sacerdos, nondum mortuo patre suo, cum eos patribus succedere jubeat. Ideo necesse erat nondum sepulto summo sacerdote, continuo substitui sacerdotem propter continuationis incensum, quod per summum sacerdotem quotidie oportebat imponi . Quanquam et illa quaestio de aegritudine summi sacerdotis manet, si vel moriturum necesse erat diebus aliquibus aegrotare: nisi forte et hoc ita solvatur, ut dicatur non solere summos sacerdotes, nisi subito mori, non praecedente aegritudine; sicut de ipso Aaron Scriptura testatur (Num. XX, 26-29).