LXXXIV. [In XXI, 15.]

Advertendum est quoties dicit, Ego Dominus, qui sanctifico eum, loquens de sacerdote; cum hoc etiam Moysi dixerit, Et sanctificabis eum (Exod. XXIX, 24). Quomodo ergo et Moyses sanctificat et Dominus? Non enim Moyses pro Domino: sed Moyses visibilibus Sacramentis per ministerium suum; Dominus autem invisibili gratia per Spiritum sanctum, ubi est totus fructus etiam visibilium Sacramentorum. Nam sine ista sanctificatione invisibilis gratiae, visibilia Sacramenta quid prosunt? Merito autem quaeritur, utrum etiam ista invisibilis sanctificatio sine visibilibus Sacramentis, quibus visibiliter homo sanctificatur, pariter nihil prosit: quod utique absurdum est. Tolerabilius enim quisque dixerit, sine illis istam non esse, quam si fuerit non prodesse; cum in ista sit omnis utilitas illorum. Sed etiam hoc, quod sine illis ista esse non possit, quomodo recte dicatur, intuendum est. Nihil quippe profuit Simoni mago visibilis Baptismus, cui sanctificatio invisibilis defuit: sed quibus ista invisibilis, quoniam affuit profuit, etiam visibilia Sacramenta perceperant similiter baptizati. Nec tamen Moyses, qui visibiliter sacerdotes sanctificabat, ubi fuerit ipse ipsis sacrificiis vel oleo sanctificatus, ostenditur: invisibiliter vero sanctificatum negare quis audeat, cujus tanta gratia praeeminebat? Hoc et de Joanne Baptista dici potest: prius enim baptizator, quam baptizatus apparuit (Matth. III, 11, 14). Unde eum sanctificatum nequaquam negare possumus: id tamen in eo factum visibiliter non invenimus antequam ad ministerium baptizandi veniret. Hoc et de latrone illo, cui secum crucifixo Dominus ait , Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Neque enim sine sanctificatione invisibili tanta felicitate donatus est. Proinde colligitur invisibilem sanctificationem quibusdam affuisse atque profuisse sine visibilibus Sacramentis, quae pro temporum diversitate mutata sunt, ut alia tunc fuerint, et alia modo sint: visibilem vero sanctificationem, quae fieret per visibilia Sacramenta, sine ista invisibili posse adesse, non posse prodesse. Nec tamen ideo Sacramentum visibile contemnendum est: nam contemptor ejus invisibiliter sanctificari nullo modo potest. Hinc est quod Cornelius et qui cum eo erant, cum jam invisibiliter infuso sancto Spiritu sanctificati apparerent, baptizati sunt tamen (Act. X, 44-48): nec superflua judicata est visibilis sanctificatio, quam invisibilis jam praecesserat.