LXXXV. [Ib. XXII, 1, 2.]

Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens, Dic Aaron et filiis ejus, et attendant a sanctis filiorum Israel, et non profanabunt nomen sanctum meum, quanta ipsi sanctificant mihi. Ego Dominus. Et dices illis, In progenies vestras omnis homo quicumque accesserit ab omni semine vestro ad sancta, quaecumque sanctificaverint filii Israel Domino, et erit immunditia ejus in illo, exterminabitur anima illa a me. Ego Dominus Deus vester. Ablata est omnis dubitatio, neminem sacerdotum vel summorum vel secundorum debuisse accedere ad sancta, si immunditia ejus in ipso esset. Erat ergo consequens continentia sacerdotis, ne propter filiorum procreationem aliquibus diebus non imponeretur continuationis incensum, quod a solis summis sacerdotibus bis in die solebat imponi, mane et vespera (Exod. XXX, 7, 8): quandoquidem post coitum conjugalem etiam loto corpore immundus erat usque ad vesperam (Levit. XV, 16), a quo id necesse erat imponi. Quod autem ait, quae sanctificant filii Israel, intelligendum est, offerendo sacerdotibus offerendum per eos Domino. Et notandum sanctificationis genus, quod fit voto et devotione offerentis. Sed utrum sicut isto modo sanctificantur ea quae offeruntur ab hominibus, ita et ipsi homines eodem modo seipsos sanctificare dicantur, cum in aliqua re seipsos vovent, observandum est in Scripturis.