|
Homo, homo si
maledixerit Deum suum, peccatum accipiet: nominans autem nomen
Domini, morte moriatur: quasi aliud sit maledicere Deum suum, aliud
nominare nomen Domini; atque illud sit peccatum, hoc autem tantum
nefas, ut etiam morte sit dignum. Quamvis hoc loco ita intelligendum
sit, quod dictum est, nomen Domini, ut cum maledicto fiat, id est
maledicendo nominet. Quid ergo distat inter illud peccatum et hoc
tanti sceleris crimen? An forte hoc ipsum repetendo monstravit non
leve illud esse peccatum, sed tantum scelus quod morte puniendum sit?
sed quia per distinctionem hoc intulit, non dicens, nominans enim,
sed, nominans autem; subobscurum factum est. Et ideo si hoc recte
intelligitur, notandum est etiam locutionis genus.
|
|