|
Et homo qui percusserit
omnem animam hominis, et mortuus fuerit, morte moriatur. Non ait,
Quicumque percusserit hominem, et mortuus fuerit, sed, animam
hominis; cum potius corpus hominis a percussore feriatur, sicut et
Dominus dicit, Nolite timere eos qui corpus occidunt (Matth. X,
28). Eo more ergo quo solet Scriptura, appellat animam vitam
ipsam corporis, quae fit per animam, et hinc voluit ostendere
homicidam, quod hominis animam percutiat, id est percutiendo vita
hominem privet. Cur ergo addidit, Et mortuus fuerit, si jam hoc
ipso ostendit homicidium, quod animam hominis percusserit, id est vita
homo a percutiente privatus sit? An exponere voluit quomodo
accipiendum sit, quod dixerat, hominis animam percussam, et sic ait,
et mortuus fuerit, tanquam diceret, id est mortuus fuerit? hoc est
enim, animam hominis fuisse percussam.
|
|