LXXXIX. [Ib. XXV, 2-7.]

Cum introieritis in terram quam ego do vobis, et requieverit terra quam ego do vobis, sabbata Domini. Sex annis seminabis agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, et congregabis fructum ejus: anno autem septimo sabbata, requies erit terrae, sabbata Domino. Quomodo intelligendum est, Cum introieritis in terram quam do vobis, et requieverit terra; sex annis seminabis agrum tuum, etc., quasi tunc fier praeceptum sit, quando terra requieverit; cum propterea terra requiescat, quoniam hoc fit. Requiem enim terrae septimo utique anno vult intelligi, quo jussit nihil in ea quemquam operari per agriculturam. Sed nimirum longum hyperbaton facit obscuritatem huic sensui. Videtur ergo hic esse ordo verborum: Cum introieritis in terram quam ego do vobis, et requieverit terra quam ego do vobis, sabbata Domini: quae ab se surgunt agrum tuum non metes, et uvam sanctificationis tuae non vindemiabis: annus requiescendi erit terrae. Et erunt sabbata terrae esca tibi, et puero tuo, et puellae tuae, et mercenario tuo, et inquilino qui applicitus est ad te, et pecoribus tuis, et bestiis quae sunt in terra tua omne quod nascetur ex eo in escam. Interposuit autem exponendo quomodo terra requiescat, et ait: Sex annis seminabis agrum tuum, et sex annis putabis vitem tuam, et congregabis fructum ejus: anno autem septimo sabbata, requies erit terrae, sabbata Domini. Agrum tuum non seminabis, et vineam tuam non putabis. Et per hoc quod ait, non putabis, omnem culturam eo anno prohibitam debemus accipere. Neque enim si putanda non est, aranda est, aut adminiculis suspendenda, vel quodlibet aliud, quod ad culturam ejus pertineat, adhibendum: sed quomodo solet a parte totum intelligi, ita per putationem omnis cultura significata est. Et per agrum atque vineam, cum et illum seminari, et hanc putari prohibuit, omne agri genus intelligendum est. Neque enim in oliveto, vel quolibet alterius generis agro aliquid operandum est, de quibus tacuit. Quod vero ait, Et erunt sabbata terrae esca tibi, et puero tuo, et puellae tuae, etc., satis aperuit nec dominum agri prohibitum vesci eis, quae non adhibita cultura illo anno sponte nascantur, sed fructus redigere prohibitum. Sic ergo permissus est aliquid inde in escam sumere, quomodo transiens, ut hoc solum caperet quod statim vescendo consumeret, non quod in usus reponeret.