IX. [Ib. VI, 6, 10.]

Offeret arietem ab ovibus sine macula, pretio, in quod deliquit. Non ita distinguendum est, quasi pretio in quod deliquerit, id est in quod pretium deliquit; sed si offeret arietem, pretio offerat, id est emptum. Etiam hoc enim videtur ad sacramentum alicujus significationis pertinere voluisse, quoniam pretium ipsum non definivit. Nam si definiisset, posset videri hoc praecepisse, ne vile pecus offerretur, ut etiamsi non emeret qui offerret, tale tamen offerret quod tanti valeret. Addito autem, non solum pretio, ut emptus aries offerretur, verum etiam siclorum sanctorum, ita enim dicit, Pretio argenti siclorum siclo sancto (Levit. V, 15), aliquot siclis ut ematur aries, non uno siclo voluit. Quid sibi autem velit, siclum sanctum, jam ubi visum est disseruimus. Quod vero cum dixisset, Et delecti sui offeret Domino arietem ab ovibus sine macula pretio; deinde addidit, in quod deliquit: intelligendum est in id offerret in quod deliquit; id est, in eam rem, propter eam rem. Et auferet holocarpoma quod consumpserit ignis, illam holocaustosim ab altari. Quid auferet, si consumptum est? Jussit enim sacerdotem auferre post totius noctis ignem holocarpoma, id est, holocaustum quod ignis consumpserit. Vel quid sibi vult etiam illud quod addidit, illam holocaustosim; cum hoc intelligatur holocarpoma quod holocaustosis? Nisi forte illud est verum quod in quodam graeco invenimus; non enim ait, auferet holocarposim, sed auferet catacarposim, hoc est, reliquias holocausti quod ignis consumpsit. Has autem reliquias, veluti est cinis et carbo, appellavit illam holocaustosim, ejus rei nomine quae consumpta est, reliquias ipsius consumptionis appellans.