XC. [Ib. XXV, 23.]

Et terra non venumdabitur in profanationem: alii codices habent, in confirmationem; quam mendositatem in alterutris prius in graeco accidisse arbitror, propter verbi similem sonum: BEBELOSIS enim profanatio dicitur; BEBAIOSIS autem, confirmatio. Sed ille sensus apertus est, Et terra non venumdabitur in profanationem: id est, ne quis auderet terram, quam accepit a Deo, vendere profanis, qui ea utantur ad impietatem cultumque deorum alienorum atque falsorum. Illud autem subobscurum est, Non venumdabitur terra in confirmationem: quod puto non intelligendum, nisi ne ita venditio confirmetur, ut eam non recipiat venditor tempore remissionis, sicut praeceptum est. Quod vero sequitur, utrique sensui potest congruere, sive legatur, Et terra non venumdabitur in profanationem; sive, in confirmationem. Secutus quippe adjunxit, Mea enim est terra, propter quod proselyti et incolae vos estis ante me.