XCI. [Ib. XXV, 24.]

Et per omnem terram possessionis vestrae mercedem dabitis terrae: alii autem codices habent, redemptionem dabitis terrae. Sensus ergo hic est: Non venumdabitur terra in profanationem, id est, illis qui ea utantur in injuriam Creatoris; aut in confirmationem, id est, ut eam emptor perpetuo possideat, nec certo secundum Dei praeceptum intervallo annorum restituat venditori. Mea est enim, inquit, terra: unde secundum meum praeceptum ea uti debetis. Atque ut ostenderet suam esse, non ipsorum, quid ipsi in ea essent, consequenter adjunxit, dicens, Propter quod proselyti et incolae vos estis ante me: hoc est, Quamvis proselyti, id est advenae sint vobis, qui ex alienigenis adjunguntur genti vestrae; et incolae, id est non in terra propria manentes: tamen etiam vos omnes ante me advenae estis et incolae. Hoc Deus dicit, sive Israelitis, quod aliarum gentium terram, quas expulit, eis dederit: sive omni homini, quoniam ante Deum qui semper manet , et sicut scriptum est, coelum et terram implet (Jerem. XXIII, 24), utique praesentia sua, omnis homo advena est nascendo, et incola vivendo; quoniam compellitur migrare moriendo.