XCIII. [Ib. XXVI, 11.]

Et ponam tabernaculum meum in vobis, et non abominabitur anima mea vos. Animam suam Deus voluntatem suam dicit. Non enim est animal habens corpus et animam; neque substantia ejus ejusmodi est, cujusmodi creatura ejus, quae anima dicitur, quam fecit, sicut per Isaiam ipse testatur, dicens, Et omnem flatum ego feci [Isai. LVII, 16): quod eum de anima hominis dicere consequentia manifestant. Sicut ergo cum dicit oculos suos, et labia sua, et caetera vocabula membrorum corporalium, non utique accipimus eum forma corporis esse definitum; sed illa omnia membrorum nomina non intelligimus, nisi effectus operationum atque virtutum : ita et cum dicit, Anima mea, voluntatem ejus debemus accipere. Perfecte quippe simplex illa natura quae Deus dicitur, non constat ex corpore et spiritu; nec ipso spiritu mutabilis est, sicut anima: sed et spiritus est Deus, et semper idem ipse, apud quem non est commutatio (Jacobi I, 17). Hinc autem acceperunt Apollinaristae occasionem, qui dicunt animam non habuisse mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum (I Tim. II, 5), sed tantum Verbum et carnem fuisse, cum diceret, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38): sed ipso ejus actu, qui nobis per evangelicam declaratur historiam, sic apparent humanae animae officia, ut hinc dubitare dementis sit.