|
Quid est, quod
inobedientiae poenas cum minaretur Deus, dixit inter caetera, Et
consumet vos perambulans gladius; deinde ait, Et erit terra vestra
deserta, et civitates vestrae erunt desertae: tunc bene sentiet terra
sabbata sua, omnes dies desolationis suae; et vos eritis in terra
inimicorum vestrorum? Quomodo ergo consumet eos gladius, si erunt in
terra inimicorum suorum? An in ipsa terra consumet, quoniam strage
mortuorum facta non erunt ibi? An consumet vos, sic ait, ac si
diceret, interficiet vos, ut ad istam consumptionem illi pertineant,
qui gladio cadent, non omnes: quandoquidem paulo post dicit, Et eis
qui residui sunt ex vobis, superducam formidinem in cor eorum? An
secundum hyperbolen dictum est, consumet vos: secundum quem loquendi
modum et abundantia eorum dicta est sicut arena maris (Gen.
XXII, 17, et XXXII, 12)? Secundum istum modum etiam
dicitur, quod deinde sequitur, Et persequetur eos sonus folii
volantis: id est, quia nimius in eis timor erit, ut et levissima
quaeque formident.
|
|