|
Quid est quod
singulos de singulis tribubus eligi jubet principes, eosque appellat
KILIARKOYS? quos quidam latini interpretes tribunos
appellaverunt: KILIARKOI autem videntur a mille cognominati.
Sed cum consilium Jothor socer Moysi genero suo daret, quod etiam
Deus approbavit, de ordinando populo sub principibus, ut non omnes
omnium causae Moysen ultra vires onerarent, KILIARKOYS
appellavit constituendos super millenos homines,
EKATONTARKOYS super centenos, et
PENTAKONTARKOYS, super quinquagenos, et
DEKADARKOYS super denos; ab ipsis numeris, quibus
praeessent, cognominatos (Exod. XVIII, 14-25).
Numquidnam et hic sic accipiendi sunt KILIARKOI, quod singuli
essent super millenos? Non utique: neque enim universus omnium
populus Israel duodecim hominum millia tunc fuerunt. Singulos enim
elegit de singulis tribubus, quae duodecim tribus procul dubio non
millenos homines, sed multa millia continebant. Nomen ergo commune
est cum illis, qui in Exodo appellantur KILIARKOI, quod
unusquisque illorum esset mille hominum princeps: istorum autem
unusquisque millium princeps, quoniam sive a mille, sive a millibus,
eadem compositio nominis resonat, ut appellentur KILIARKOI.
|
|