|
Quaeri autem potest, quomodo in Exodo
dicitur, si quis furatus fuerit vitulum aut ovem, restituere debere
quinque vitulos vel quatuor oves, si occiderit, aut vendiderit; si
autem quod abstulerit, salvum apud eum reperitur, duplum esse
restituendum (Exod. XXII, 1, 4): cum hic restitui jubeat
caput et quintam, quod longe est etiam a duplo; quanto magis a
quadruplo vel quinquies tanto? Nisi forte quia hic ait, Vir, aut
mulier, quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis, peccata
ignorantiae voluit intelligi humana peccata. Fieri enim potest ut
parum attendendo, per negligentiam trajiciat homo alienam in rem suam:
quod ideo peccatum est, quia si diligenter attenderetur, non
admitteretur. Et haec voluit capite et quinta restitui, non sicut
furta mulctari. Nam si furta et fraudes hic intellexerimus, quae non
per ignorantiam negligentiae, sed furandi et fraudandi animo
committuntur, et ideo dicta humana, quia in homines fiunt; ille,
nisi fallor, erit exitus quaestionis hujus, ut ideo qui fecit non
reddat vel duplum, quia non deprehenditur vel convincitur, sed
ignorantibus a quo factum sit, vel utrum factum sit, ipse annuntiat
delictum suum. Cum enim dixisset Scriptura, Vir, aut mulier,
quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis, et despiciens
despexerit, et deliquerit, id est contemnendo ista commiserit;
adjunxit, et ait, Anima illa annuntiabit peccatum quod peccavit, et
restituet delictum, caput et quintas ejus: forte ergo propterea
tantum, quia ipse annuntiavit; et ideo non eo damno plectendus fuit,
quo furem comprehensum vel convictum plecti oporteret.
|
|