XII. [Ib. VI, 14-17.]

Et offeret munus suum Domino, agnum anniculum sine vitio in holocaustoma, et agnam anniculam sine vitio unam in peccatum. Hoc quidam nostri interpretes transferre noluerunt, veluti locutionem inusitatam vitantes, et dixerunt, pro peccato, non, in peccatum, cum sit sensus in ea locutione, qui non fuerat perturbandus. In peccatum quippe dictum est, quia hoc ipsum quod pro peccato offerebatur, peccatum vocabatur. Unde illud est apud Apostolum de Domino Christo, Eum qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit (II Cor. V, 21): Deus Pater scilicet, Deum Filium pro nobis fecit peccatum, id est sacrificium pro peccato. Sicut ergo agnus in holocaustoma, ut ipsum pecus esset holocaustoma; sic et agna in peccatum, ut ipsum pecus esset peccatum, id est sacrificium fieret pro peccato, sicut de ariete, quod sequitur, in salutare dicit, tanquam ipsum sit salutare, cum sit sacrificium salutaris. Quod postea repetendo manifestat: nam et illud pro peccato dicit, quod prius dixerat in peccatum; et hoc sacrificium salutaris, quod prius dixerat, in salutare.