XIV. [Ib. VIII, 24-26.]

Deinde sequitur: A quinto et vicesimo anno et supra, introibunt ministrare in ministerium in operibus in tabernaculo testimonii; et a quinquagenario recedet ab administratione, et non operabitur ultra (et ministrabit frater ejus): in tabernaculo testimonii custodire custodias; opera autem non operabitur. Hunc sensum obscurum facit YPERBATON, quod ita confusum est, tanquam de ipso fratre sit dictum, custodire custodias; cum dictum sit de illo, qui recedit ab operibus, et remanebit illic, in tabernaculo testimonii custodire custodias; opera autem non operabitur; sed operabitur frater ejus, id est, qui nondum pervenit ad aetatem quinquagenariam, a viginti quinque annis incipiens operari. Ergo ita distinguendum est: Et a quinquagenario recedet ab administratione, et non operabitur ultra, et ministrabit frater ejus. Deinde redit ad illum quinquagenarium, de quo loquebatur, et de illo explicat caetera, dicens, In tabernaculo testimonii custodire custodias; opera autem non operabitur. Quod enim ait, custodire, subauditur, incipiet, tanquam id uno verbo diceret, custodiet custodias. Solet enim usitate etiam in latinis locutionibus infinitum verbum poni pro finito.